Wydrukuj tÄ™ stronÄ™

Pagina principalis

Institutum a Bono Pastore, cujus erectionem suo motu explicite desiderabat Sua Sanctitas, Benedictus XVI, communitas Vitae Apostolicae, cui charisma primarium est apostolatus qui, ex Liturgia Romana in classica forma ejus extraordinaria, vires haurit, exstat. Praecipue «haec forma romana extraordinaria» quam Papa Nostra, inquantum Paterfamilias "qui profert de thesauro suo nova et vetera" [Mt. 13,52], denuo cunctae Ecclesiae ostendit verae Traditionis thesaurum Motu Proprio Summorum Pontificum.

Arbitramur Institutum a Bono Pastore voluntate Sancti Spiritus authentica creatum esse, non ut in se finis inveniretur sed potius ut se ostenderet instrumentum Ecclesiae esse in Nova Evangelizatione quocumque missum fuerit.

Sacerdotes et fratres Instituti a Bono Pastore Reverendissimis Episcopis auxilium afferent ad eorum missionem apostolicam reapse agendam; peculiari modo, inquantum cooperatores veritates, fidei sanae transmittendae attendent atque operam dabunt ante omnia ut qui formis pietatis orationisque traditionalibus praesertim intenti sunt exinde hauriant.

Ministerium istud Instituto a Bono Pastore realizatum in primis habetur per bonam formationem sacerdotalem quae super fundamenta classica posita est spiritualitatis nempe, disciplinae et asceseos, necnon adjuncta superiore modo ritui classico Liturgiae Romanae est quem juxta statuta "sibi habet proprium" IBP.

Institutum a Bono Pastore membrum familiae amplae "a viva Traditione" subsistit cui praeest Commissio Pontificia "Ecclesia Dei" cujusque curam Reverendissimus Dominus Guido Pozzo Archiepiscopus titularis Balneoregium, gerit.

Ut in omnibus Deus glorificetur